Dettagli
Autore
[Aristophanes] Ranke, Karl Ferdinand
Editori
Leipzig : Sumptibus Ernesti Geutheri, 1846.
Formato
Editio Nova. CDLII S. Originalhardcover.
Descrizione
Aus der Bibliothek von Professor Wolfgang Haase, langj�iger Herausgeber der ANRW und des International Journal of the Classical Tradition (IJCT). - Einband leicht berieben, Stempel auf Vorsatzblatt, Seiten altersbedingt angeschmutzt aber gut lesbar. - Aristophanei ingenii reliquias poetica virtute eminentissimas esse, nostra aetate inter eruditos constat. Nimis enim iniquae et asperae de Aristophane, viro immortali, opiniones, quas iam ab antiquitate traditas recentiorum nonnulli paullo cupidius animo imbiberant suaque decepti inscitia supersti-tiosp servarant, tandem aliquando virorum eximiorum iudicio et auctoritate labefactatae et oppressae iacent. Quamob-rem qui Aristophanem nonnisi lusibus iocisque inficetis, impudentibus et quamvis infimae plebi acceptis, homine tamen liberali indignis insignem fuisse censeant, ac quod supersit laudis , sua ipsum polluisse malignitate et maledicentia arbitrentur, hodie vix in ultimis Europae terris repelluntur. Imprimis autem in Germania, patria nostra, cuius propriam veritatis esse investigationem ingeniorumque iustam aestumationem gloriamur, caecos eius contemptorum impetus magna doctorum virorum cohors compescuit. Itaque quoniam haec non ago inter homines eius nominis invidos, si ego quoque propter singulare animi mei de eius virtute iudicium in laudes eius ingredior neque falsa de eo praedico, non timendum esse mihi arbitror, ne gloriam illius insolenter persequi velle abiiciendumque confiteri amorem videar. At quae nunc in omnium animis versatur et quotidie crescit viri virtutum admiratio, eam qui profiterentur, professique suam iudicii integritatem ostenderent, nullo tempore defuerunt. Etenim illis ipsis diebus, quibus cum comicis poetis, quorum munus apud Athenienses dignitate et praestantia prae ceteris eximium erat, primo in certamen descendit, ingeniique illustris vim et divinitatem aequalibus recludere et aperire coepit: tam ingenti statim exceptus est audientium plausu, ut laude confisus longe lateque diffusa mox ad summum ipso successu eveheretur artis culmen. Neque postea Aristophanem sua fefellit exspectatio. Athenienses enim posteaquam semel intellexerant, quam ingenua facetiarum festivitate conspicuus praeclaraque ornatus doctrina et eruditione ad docendas comoedias accessisset; licet pro more suo aut seducti errore aut mala invidia commoti interdum humilius de eo senserint et iudicarint iniquius: tamen si non singula momenta, sed uno oculorum obtutu totius vitae perpetuitatem contemplamur, continuo praecipuoque eius amore capti tenebantur. Cuius rei non in occulto latent amplissima documenta. Quid enim commemorem, quoties cum poetis ab ingenii ubertate celebratissimis congressus victor discesserit? quum non incertis veterum testimoniis compertum habeamus, antequam de vita decederet Aristophanes pater, filio Araroli paternae gloriae vestigiis insistere licuisse. At quanquam non omnia puto mihi accurate esse enuntianda , unum tamen quo nullum afferre maius testimonium possum, praeterire nefas duco. - Karl Ferdinand Ranke (* 26. Mai 1802 in Wiehe; � 29. M� 1876 in Berlin) war ein deutscher klassischer Philologe, Gymnasiallehrer und Bruder des Historikers Leopold von Ranke. In seiner Position als Rektor des G�ttinger Gymnasiums und des Berliner Friedrich-Wilhelms-Gymnasiums erwarb Ranke sich gro� Verdienste um die p�gogisch-methodische Neugestaltung der preu�schen Schullandschaft. So richtete er 1840 an dem G�ttinger Gymnasium Realklassen ein, in welchen statt Griechisch mehr Englisch, Franz�sisch und Mathematik unterrichtet wurde. Im Land Hannover begr�ndete er das erste p�gogische Seminar zur praktischen Ausbildung der Philologen.
Lingue: la